monumenta.ch > Plinius > sectio 24 > sectio 88 > sectio 26 > csg48.247 > sectio 44

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hildegardis Abbatissa, Visiones, 3, 11, 44
Ipse enim est pessima bestia, homines qui ipsum negant interficiens et regibus, ducibus, principibus, divitibusque se adiungens, humilitatemque deprimens, ac superbiam erigens, orbemque terrarum diabolica arte sibi subiiciens. Potestas namque eius usque labrum venti procedit; ita quod aerem videtur commovere, ignemque de coelo educere, et fulgura, tonitrua ac grandines producere, montes etiam evertere, aquas exsiccare, silvis viriditatem suam auferre, eisque iterum succum viroris sui reddere.